monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 1 > sectio 30 > sectio 37 > sectio 6 > CAPUT XXXIV. > 9 > sectio 12 > sectio 7 > CAPUT LII. > sectio 124 > sectio 32 > csg75.769 > CAPUT VII. > sectio 52 > . . . > sectio 46 > ... > CAPUT XXX. > sectio 34 > sectio 19 > sectio 4 > sectio 13 > 17 > sectio 37 > . . . > sectio 40 > bnf15462.118 > cpl894.153 > csg68.319 > sectio 8 > cpl894.215 > sectio 15 > sectio 46 > sectio 42 > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 27, 2. <<<     >>> 4.

3.

1 Quae ergo Aegyptius refugit, Aegyptius ille et non homo, haec tu amplectere, qui habes humanitatis scientiam.
2 Illa autem declina, quae illi sequuntur atque eligunt; quoniam duo sibi ista congruere non possunt, prudentia et insipientia.
3 Itaque sicut iis quae in quodam censu imprudentiae atque intemperantiae sunt, abdicat se prudentia, abdicat continentia: ita eorum exsors omnis insipiens est atque incontinens, quae in bonis atque in haereditate sapientis viri sunt et continentis.